monumenta.ch > Hieronymus > 5
Hieronymus, in Daniele, IV <<<     >>> VI

Caput V SHOW APPARATUS

1 Balthasar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille: et unusquisque secundum suam bibebat aetatem. Sciendum est non hunc esse filium Nabuchodonosor, ut vulgo legentes arbitrantur; sed iuxta Berosum, qui Chaldaeam scripsit historiam, et Iosephum, qui Berosum sequitur, post Nabuchodonosor qui regnavit annis quadraginta tribus successisse in regnum eius filium qui vocabatur Evilmarodach, de quo scribit Ieremias, quod in primo anno regni sui levaverit caput Ioachin regis Iudae, et eduxerit eum de domo carceris. Refert idem Iosephus, quod post mortem Evilmarodach, in regnum patris successerit filius eius Neglisar: post quem rursum filius eius Labosordach: quo mortuo Balthasar filius eius regnum tenuerit, quem nunc Scriptura commemorat: quo interfecto a Dario rege Medorum, qui Cyri regis Persarum avunculus fuit, et Cyro Persa (quae duo regna Isaias ascensorem bigae, cameli, et asini vocat) destructum esse imperium Chaldaeorum. Quod quidem et Xenophon in Cyri maioris scribit infantia: et Pompeius Trogus, et multi alii qui barbaras scripsere historias.
2 Hunc Darium in Graecis voluminibus quidam Astyagen, alii Astyagis filium putant, et alio apud eos appellari nomine. Unusquisque autem principum vocatorum iuxta suam bibebat aetatem: Sive ut caeteri interpretes transtulerunt: Bibebat ipse rex vinum coram cunctis principibus quos vocaverat.
3 Praecepit ergo iam temulentus, ut afferrentur vasa aurea atque argentea, quae asportaverat Nabuchodonosor pater eius de templo quod fuit in Ierusalem, ut biberent in eis rex, etc. Tradunt Hebraei huiusmodi fabulam: usque ad septuagesimum annum, quo Ieremias captivitatem populi Iudaeorum dixerat esse solvendam, de quo et Zacharias in principio voluminis sui loquitur, irritam putans Dei pollicitationem Balthasar, falsumque promissum, versus in gaudium, fecerit grande convivium, insultans quodammodo spei Iudaeorum, et vasis templi Dei, sed statim ultio consecuta est.
4 Quod autem Balthasaris patrem Nabuchodonosor vocat, non facit errorem scientibus sanctae Scripturae consuetudinem: qua patres, omnes proavi et maiores vocantur. Et hoc considerandum, quod sobrius ista non faciat; sed temulentus, oblitusque poenae quae Nabuchodonosor proavum illius consecuta est.
5 Bibebant vinum, et laudabant deos suos aureos, et argenteos, et aereos, ferreos, ligneosque et lapideos. Quanta stultitia! in aureis vasis bibentes, deos ligneos laudabant et lapideos. Quamdiu vasa fuerunt in idolio Babylonis, non est iratus Dominus: videbantur enim rem Dei secundum pravam quidem opinionem, tamen divino cultui consecrasse: postquam autem humanis usibus divina contaminant, statim poena sequitur post sacrilegium.
6 Laudant autem deos suos, insultantes Deo Iudaeorum; quod illis victoriam tribuentibus, bibebant in vasis eius. Iuxta tropologiam, hoc dicendum est: quod omnes haeretici, et doctrina contraria veritati, quae assumit verba prophetarum; et testimoniis divinae Scripturae abutitur ad sensum suum; et dat bibere his quos decipit, et cum quibus fornicata est: tollat vasa templi Dei, et inebrietur in eis: et non Deum cuius vasa sunt, sed deos laudet aureos et argenteos, et aeneos, et ferreos, ligneosque et lapideos.
7 Aurei mihi videntur hi qui saeculari ratione compositi sunt. Argentei, qui habent eloquii venustatem, et rhetorica arte constructi sunt. Qui autem inferunt fabulas poetarum, et vetustis utuntur traditionibus, habentes inter se multam vel elegantiae vel stultitiae differentiam, isti vocantur aenei et ferrei.
8 Qui autem penitus inepta proponunt, lignei appellantur et lapidei. Quos omnes in duas partes Deuteronomium dividit, scribens: Maledictus qui facit sculptile, et conflatile, opus manuum artificis, et ponit illud in abscondito. Abscondunt enim omnes haeretici, et operiunt mendaciorum suorum dogmata, ut sagittent in obscuro rectos corde.
9 In eadem hora apparuerunt digiti quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulae regiae. Et rex aspiciebat articulos manus scribentis. Pulchre dixit: In eadem hora, sicut et supra legimus de Nabuchodonosor: cum adhuc sermo esset in ore regis, vox de coelo ruit; ne ob aliud sibi illata supplicia, sed ob blasphemiam cognosceret. Videntur autem digiti in pariete scribere contra candelabrum: ne et manus, et id quod scribebatur, longius a lumine non parerent.
10 Et scribunt in pariete aulae regiae, ut intelligat rex ad se pertinere quod scribitur.
11 Tunc facies regis commutata est, etc. Et hic notandum propter eos psalmos qui habent titulos: Pro his qui commutabuntur, quod immutatio non solum sancti, sed et peccatoris quoque sit. Nam et in consequentibus legimus: Rex Balthasar satis conturbatus est, et vultus illius immutatus est.
12 Exclamavit itaque rex fortiter, ut introducerent magos, Chaldaeos et haruspices, etc. Oblitus eorum quae Nabuchodonosor acciderant, antiquum et inolitum suae gentis sequitur errorem: ut non Dei prophetam, sed magos, et Chaldaeos et haruspices vocet.
13 Purpura vestietur: et torquem auream habebit in collo. Rem quidem facio ridiculam, ut in expositione prophetarum de verborum generibus quasi grammaticus disputem: sed quia a quodam nihil sciente, et omnia pollicente reprehensus sum, cur torquem genere feminino transtulerim, breviter annotabo, quod Cicero et Maro torquem in genere feminino, Titus Livius masculino dixerint.
14 Et tertius in regno meo erit, etc. Vel tertius post me, vel unus ex tribus principibus, quos alibi τριστάτας legimus.
15 Regina autem, pro re quae acciderat regi et optimatibus eius, domum convivii ingressa est, etc. Hanc Iosephus aviam Balthasaris, Origenes matrem scribunt: unde et novit praeterita, quae rex ignorabat. Evigilet ergo Porphyrius, qui eam Balthasaris somniatur uxorem, et illudit plus scire, quam maritum.
16 Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se. Praeter Symmachum, qui Chaldaicam veritatem secutus est, caeteri spiritum Dei interpretati sunt.
17 Et in diebus patris tui sapientia et scientia inventae sunt in eo, etc. Patrem vocat Nabuchodonosor, ut supra diximus, proavum eius, secundum consuetudinem Scripturarum. Imitanda autem est sancti viri et inter barbaros conversatio, cum regis avia vel mater pro virtutum magnitudine tantis cum laudibus elevet.
18 Ad quae respondens Daniel ait coram rege: Munera tua sint tibi: et dona domus tuae alteri da, etc. Aemulemur Danielem, Regis dignitatem et munera contemnentem, qui absque pretio proferens veritatem iam illo tempore praeceptum Evangelicum sequebatur: Gratis accepistis, gratis date. Alioqui, et tristia nuntiantem, indecens erat libenter dona suscipere.
19 Quos volebat, interficiebat, et quos volebat, percutiebat: quos volebat, exaltabat, et quos volebat, humiliabat. Nabuchodonosor proavi ponit exemplum: ut et Dei iustitiam doceat, et propter superbiam etiam pronepotem similia sustinere confirmet. Si autem Nabuchodonosor quos volebat, interficiebat, et quos volebat, percutiebat; quos volebat, exaltabat, et quos volebat humiliabat: in huiuscemodi honoribus, et percussionibus, exaltatione et humiliatione, non est Dei providentia, nec praeceptum: sed eorum voluntas percutiunt quos voluerint, et exaltant, et reliqua.
20 Quod cum ita sit, quaerendum est, quo sensu illud legatur: Cor regis in manu Dei: quocumque voluerit, illud declinabit, nisi forte sanctum quemque dicamus regem, cuius non regnat peccatum in mortali corpore, et cuius ideo servatur cor, quia in manu Dei est. Quidquid autem in manu Dei Patris fuerit iuxta Evangelium, nullus potest rapere ex ea et quicumque raptus fuerit, intelligitur in manu Dei non fuisse.
21 Tu quoque, filius eius Balthasar, non humiliasti cor tuum cum scires haec omnia: sed adversum dominatorem coeli elevatus est, etc. Proavus tuus, quia elevatum est cor eius et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui et gloria eius ablata est et reliqua. Et tu igitur cum haec de parente cognovisses, et scires quod superbis resistit Deus, humilibus autem dat gratiam, non debueras adversus dominatorem coeli elevare cor tuum, et insultare maiestati illius, et ea facere quae fecesti.
22 Hunc locum quidam ad Antichristum referunt, quod imitatus patris sui diaboli superbiam, contra Deum erectus sit. Sed quaerendum est ab eis, quis sit Daniel qui eis scripturam Dei interpretetur, et qui Medi et Persae occidentes eum et succedentes in regnum eius. Nulli enim dubium, quin post Antichristum sancti regnaturi sint.
23 Haec est autem scriptura quae digesta est: MANE, THECEL, PHARES. Et haec interpretatio sermonis: MANE, numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud. THECEL, appensum est in statera, et inventum est minus habens. PHARES, divisum est regnum tuum, et datum est Medis et Persis. Tria tantum verba in pariete scriptura signaverat: Mane, Thecel, Phares, quorum primum, numerum, secundum, appensionem, tertium, divisionem sonat.
24 Non solum ergo lectione opus fuit, sed interpretatione eorum quae legerat: ut intelligeret qui haec verba praedicerent: quod scilicet numerasset Deus regnum illius atque complesset, et apprehendisset in statera iudicii sui: et ante eum iugularet gladius, quam natura dissolveret, et imperium eius in Medos divideretur et Persas.
25 Cyrus enim, ut ante iam diximus, rex Persarum, iuncto sibi Dario avunculo, subvertit imperium Chaldaeorum.
26 Tunc iubente rege indutus est Daniel purpura et circumdata est torques aurea collo eius, et praedicatum est de eo, quod haberet potestatem tertius in regno. Sive tertiae partis regni. Accepit autem insigne regium, torquem et purpuram, ut Dario qui erat successurus in regnum fieret notior, et per notitiam honoratior.
27 Nec mirum si Balthasar audiens tristia, solverit praemium, quod pollicitus est. Aut enim longo post tempore credidit ventura quae dixerat: aut dum Dei prophetam honorat, sperat se veniam consecuturum. Quam si non impetravit, maius fuisse credendum est sacrilegium in Deum, quam honorem in hominem.
28 Eadem nocte interfectus est Balthasar rex Chaldaeus, et Darius Medus successit in regnum, annos natus sexaginta duos. Iosephus scribit in decimo Iudaicae antiquitatis libro, obsessa Babylone a Medis et Persis, Dario videlicet et Cyro in tantam venisse Balthasar regem Babylonis oblivionem sui, ut celeberrimum iniret convivium, et in vasis templi biberet, et obsessus vacaret epulis.
29 Unde potest stare historia, quod eadem nocte sit captus atque iugulatus: dum omnes aut visionis interpretationisque pavore terrentur, aut occupati sunt festivitate, et ebrietate convivii. Quod autem vincente Cyro rege Persarum, et Dario rege Medorum solus Darius successisse in regno scribitur, ordo aetatis, et propinquitatis, et regni est.
30 Darius enim sexaginta duorum annorum erat: maius regnum Medorum quam Persarum legimus: et avunculus qui prior erat iure naturae, successor regni debuit numerari. Unde et in visione quae contra Babylonem in Isaia legitur, post multa quae longum est ponere, haec futura narrantur: Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, nec aurum velint: sed sagittis parvulos interficiant, et lactantibus uteris non misereantur. Et Ieremias: Sanctificate, inquit, contra eam gentes, reges Mediae, duces eius, et universos magistratus eius cunctamque terram potestatis illius. Et in consequentibus: Filia Babylon quasi area tempus triturae eius: adhuc modicum, et veniet tempus messionis eius. Quod autem in convivio capta sit Babylon, quam hortatur ad pugnam, manifestius scribit Isaias: Babylon dilecta mea facta est mihi in miraculum: pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes: surgite principes, arripite clypeum.



Hieronymus, in Daniele, IV <<<     >>> VI
monumenta.ch > Hieronymus > 5